omnisapientia
omnisapientia, -ae, f. – Allwissenheit: BRENZ maiest p.912 Inter divinae autem maiestatis genera non continetur tantùm omnipotentia ..., sed etiam - libet enim docendi causa sic loqui - omniscientia, omnisapientia adeoque omnipraesentia. == recogn p.47 In omni autem et perfecta Dei plenitudine continetur non tantum omnipotentia, verumetiam omnisapientia, omniscientia, omniiustitia, omnifoelicitas, et omnipraesentia, quae et vno omnipotentiae nomine ... comprehendi possunt. BEZA tract theol I p.643 (1565) quicquid isti de omnisapientia, omniscientia, omnigloria, omnimaiestate, omnipraesentia denique à divinitate in assumptam carnem effusis contra Verbum Dei et rotam Orthodoxam Ecclesiam comminiscuntur. ARMINIVS op p.223 Quum Deus tam varia per unum infinitum intuitum distinctè intelligat, meritissimo iure illi omniscientia vel omnisapientia tribuitur GERHARD-J aphor sig. D5v Ex aqua producit Deus ea, quae intra aquam vivere non possunt, et quae non nisi in aqua vivunt, quod omnipotentiae ac omnisapientiae est argumentum.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, omnisapientia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.02.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.