alieniloquium
alieniloquium, -i, n. – Allegorie: ALIGHIERI-P comm III Dante inf prooem Item scribet ipse auctor aliqua ac multa sub allegorico intellectu; dicitur enim allegoria quasi alieniloquium, ut cum lictera unum sonat et aliud intelligi debet. PETRARCA fam 10,4,2 Quid vero aliud parabole Salvatoris in Evangelio sonant, nisi sermonem a sensibus alienum sive, ut uno verbo exprimam, alieniloquium, quam allegoriam usitatiori vocabulo nuncupamus? SALVTATI ep 14,23 quibus apparet Deum multotiens per figuras fuisse locutum, ut ab eo sumptam admirandam hanc alieniloquio dicendi formam, non ab hominibus oporteat confiteri. DECEMBRIO-A pol 7,80,5 Allegoria, ἀλληγορία, usu frequentissimo pro alieniloquio potest interpretari, et quidem alieni sermonis est expositio. LVTHER op 30,3 p.540 (1529) Accipiat igitur pius lector hoc libello non tantum, quem diximus, verum intellectum et usum sacrarum historiarum, sed etiam exemplum easdem - ut Paulus docet - secundum analogiam fidei dextre tractandi, deinde et iudicium faciendi de allegorijs et - ut vere dicunt - alieniloquijs aliorum, qui sua intempestiva diligentia omnia obscurant.
Lexicographica: TLL (3x, ISID. al.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, alieniloquium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.02.07 19.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.