ingenerosus
ingenerosus, -a, -um – 1) allg., unehrenhaft: FICINO Plato Theages 121c7 Est enim non ingenerosa cupiditas filii mei, verum talis, ut fallere possit. Cupit enim, o Socrates, ut ipse ait, sapiens effici (gr. οὐκ ἀγεννής). PICO-G dign 32,210 Profecto ingenerosum est, ut ait Seneca, sapere solum ex commentario (SEN. ep. 33,7 turpe est ... ). GRAVIVS Erasmus ep 2894 (1533) Certe, vt paucis omnia semel complectar, inamoenum, insuaue, illiberale, ingenerosum, durum, proteruum, refractarium et pertinax ingenium sit oportet, quod spreta tua auctoritate faciat id quod libitum est, eoque feratur non quo iudicium, sed quo stultitia et affectus inordinati rapiunt. – 2) ohne vornehme Vorfahren: ERASMVS ad 1,1,44 prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa matre natus, ... alter generosis ortus parentibus. ZWINGLI op II p.264 praesertim cum vel manibus veritatem ipsam comprehendamus, ac crassam duramque expositionem istam ex nostra caecitate proficisci intelligamus: quae ad schaematismos sive locutiones Hebraeorum haud aliter, quàm ad solem noctua, et ingenerosus aquilae pullus connivet et hallucinatur? – 3) ohne Würde im Ausdruck: CASELIVS-I op II p.155 Iambus ... generosi prorsus nihil habet estque plane plebeius ... . Trochaeus ... generositatis habet minus ... . tribrachys ... Humilis est, nihil habens grave, neque quidquam generosum ex eo confieri queat. ... Molossus ... grandis est et dignitatem habet. ... Creticus ... non habetur ingenerosus.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM*

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ingenerosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.08.06 26.04.08 17.01.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.