affabulatio
affabulatio, -onis, f. – Lehre, Moral: BEROALDO mai. comm Apul 4 fol.95r (1500) epimythion nominatur in fabulis Esopiis particula nouissima, qua utilitas ipsius fabulae retegitur; quod nostri affabulationem interpretantur (Paraphrase aus PRISC. gramm. III 430,27ff.). VIVES ovatio 13 (1514) "Iam," inquit Gaspar Lax ..., "age, Vives, tuas fabellas audiamus .... Erunt ex Vergilio an ex Ovidio ...? ... " "Quin potius," inquam, "ex Apuleio? Milesiae illae sine affabulatione aliqua affectatissimis et rancidis verbis depictae, quas si narrare incepero ..." . SALMERO comm VII p.16 (1597) Simili ratione fabulas Graeci exponendas esse tradunt, vel ex profabulatione, quae gustus est futurae fabulae, vel ex affabulatione, qui fructus est fabulae. CORNELISSEN in evang I p.24 (1638) Tres sunt parabolae, apologi, et fabulae partes, scilicet προμύθιον. μύθος, ἐπιμύθιον, hoc est profabulatio, fabula, et affabulatio, sive proparabola, parabola, et epiparabola. PEXENFELDER appar p.186 (1670) Nos affabulationem, ut loquuntur, subjungemus.
Lexicographica: TLL (1x, PRISC.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, affabulatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.04.06 27.10.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.