prolocutor
prolocutor, -oris, m. – Redner, Sprecher: PETRARCA c maled It p.1158 prolocutor iste, non scribentis epystolam sed sermocinantis in morem, pro fundamento sui sermonis evangelicum illud assumit. VILLANI-F comm Dante inf 73-75 Qui modus loquendi exquisitus apud antiquos Grecos dictus est 'poetès', quod latine sonat 'exquisita locutio': unde poeta dicitur 'prolocutor exquisitus'. VIRGILIO-Pol Angl hist 11,8 Isti ex se unum virum grave optant quem prolocutorem vocant. Is proponit res agitandas, rogat singulorum sententias, de iis quae decreta statutaque sunt ad principes refert. BACON Henry VII 23. Hoc anno (decimo nono scilicet regni sui) rex comitia ordinum convocavit. Facile autem coniicere erat quam absolutam potestatem se crederet rex habere apud ordinex suos ex hoc, quod Dudleius odiosus ille minister regis factus est prolocutor inferioris consessus. KYNASTON testam Cres 38 Mercurius una voce est electus | Comitiis prolocutor et praefectus.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, prolocutor, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.03.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.