sermocinalis
sermocinalis, -e, u. sermocinalis, -is, f. – 1) (philosophia) sermocinalis, Logik: SALVTATI nob leg 33 Quorum trium partium philosophiae ultimum logica dicitur sive sermocinalis; medium physica vel naturalis, primum autem ethica seu moralis. == lab Herc 4 tract 1,8,19 que philosophia dividitur in naturalem, moralem, et rationalem sive sermocinalem. == ep 14,24 logice, hoc est sermocinalis scientie. PEVERBACH poet p.197 quomodo fabulae ... moralis essent philosophae et naturalis, quae tamen sint scientiae naturales et non sermocinales, oratoria vero sit sermocinalis, ideoque fabulas minime ad oratoriam sive poeticam pertinere. GVARINI-B or inaug 4 Tertia pars philosophiae est quae ab officio nomen usurpavit; nam cum omnem eius operam in sermonibus conteramus, a Graecis λογική, a nostris sermocinalis seu rationalis recte dici potest. PICO-G dign 15,87 per artem sermocinalem siue rationariam. BRVNO lamp stat p.6 Prima inventionis species aptabilis videtur magis sermocinalibus et eiusce generis allatis disciplinis et artibus illis, quae simplicibus quibusdam humana ratione effectis et distinctis principiis incedunt. – 2) Poetik als Teil der philosophia o. scientia sermocinalis: SALVTATI lab Herc 1,1,6 Nesciunt et ipsum, ut sermocinali philosophie traderet complementum, de arte poetica singulari libro specialiter tractavisse. == lab Herc 2 prooem 9 cum poetica, sicut constat, sermocinalis scientia sit. == ep 12,7 sermocinalis scientie pars est poetica. == ep 14,24 est igitur poetica sermocinalis quedam ars atque facultas, et, ut supra dixi, bilinguis; exterius unum exhibens, aliud autem intrinseca ratione significans. – 3) scientiae sermocinales, Trivium: SALVTATI lab Herc 3,42,21 Plene quidem terroris et stuporis sunt scientie sermocinales (sc. grammatica, dialectica, rhetorica). == ep 14,24 pone tibi ante oculos unum quempiam in trivio, hoc est sermocinalibus scientiis, eruditum.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, sermocinalis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.03.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.