indefectibilis
indefectibilis, -e – unaufhörbar: SERRAVALLE comm Dante inf praef Est enim pavo avis pulcherrima; sic iste liber est pulcherrimus. pavo habet carnes quasi imputribiles; sic istud opus est quasi indefectibile. PICO-G adv astrol I p.386 si ista sublunaris ... turba corporum caducorum, infirma, tumultuaria, particularis, angusta, ad caeleste corpus aeternum, indefectibile, simplex, amplum, universale refertur. ECK disp 10 p.346 Cum ergo fides ecclesie sit indefectibilis, ... non est admittendum ecclesiam cum animarum pernicie tanto tempore erasse. CAPITO in Hos fol.253r Descendo interius, ad fidei meae rationem considerandam, protinusque occurrit, indefectibilis fiducia de Dei bonitate, videoque cor meum persuasissimum de haereditate aeterna. PEPIN imit sanct fol.453v Divitiae denique non corruptibiles, non defectibiles, non fallaces, non terrestres, non artificiales, sed divitiae incorruptibiles, indefectibiles, veraces, caelestes, divinales, non quae replent horrea, sed humana corda. CALOV phil p.342 Utraque tùm omnisapientia, tùm veracitas divina est infallibilis et indefectibilis, et ut ipsa Dei essentia immutabilis.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, indefectibilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.02.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.