clepsammidion, clepsammidium
clepsammidion (-ium), -i, n. – Sanduhr: ERASMVS ep 2711 (1532) Iam videmus quosdam non clepsydris, sed clepsammidiis metiri conuiuium. ADAM vitae I p.276 Omnes autem actiones suas tam stricte ad clepsammidium reuocauerat. WEINREICH aerar p.721 Clepsammidion. Sanduhr. Geminum vitrum, artifici sub pollice factum, lignoque inclusum tereti, circumque columnis distinctum exiguis, fundoque capacius imo ac supero: in medio cervix utriusque tenaci aptatur cera, et nondum coit aequa sub unum. Pars supera in reliquam tenues devolvit arenas, metiturque horae labenti pulvere tempus, lumina quem parvo ferrata foramine mittit. BEECKMAN diar III p.199 Multo enim certius per talem chordam quam per eorum clepsammidia, tempus quo tantum funis remissum est, observabitur; quae clepsammidia multis erroribus sunt obnoxia, nostrum vero instrumentum nullis. MASEN spec ver p.211 horae. Tres virgunculae lepidae ad caeli fores excubandi servant vices. Prima est Aurora veste rubicunda, clepsammidion, quod fluere incipiat, tenens.
lex.: IVNIVS-H nom p.244 Clepsammidium ficto vocabulo ad imitationem clepsydrae, cuius hoc saeculo vsus exoleuit: machinula vitrea, quae defluxu arenae aut puluisculi è contusis ouorum testis comparati, statum temporis intervallum designat, κλεψαμμίδιον, ab arenae furto. AL(emanice) Ein Sandtuhr.
Lexicographica: TLL 0; CRVSCA (1612) oriovlo ... Lat. horologium, ... A polvere clepsammidion.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, clepsammidion, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.01.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.