tyrannizo (-iso), -are
tyrannisch herrschen: PETRARCA c quendam 12 ubi enim tyranni desunt, tyrannizant populi. PETRVS DE ANDLO mon p.70 In terris ... ad regimina mediocres ... idoneiores sunt, hoc est, ut nec sint potentes nimis, qui de facili tyrannisent, nec nimis abjecte condicionis, quia statim democraticant. LVTHER op V fol.464r At vero, cum ad hunc modum tyrannissat, praecipio hoc tibi loco Dei omnipotentis, ut ipsum haud aliter quam ab ipso Deo mandatum amplectaris atque observes. BRVNO imag compos p.222 Illic similitudo velocis et tyrannizantis Aquilae et Accipitris feri, praedonis, rapacis, Hyperborei, urgentis, caedentis, rapientis, dilacerantis, vorantis columbas. CAMPANELLA synt 3,4 tyrannisandi praecepta (v. principior). MASEN ex orat p.468 quid Moysen dixerim nisi Carnificum Magistrum esse, quem nemo terrendo, angustando, tyrannizando, tonando aequiparet.
|