Gallizo, Gallizzo, Gallisso
Galliz(z)o (-isso), -are – auf der Seite der Franzosen stehen, zum Französischen neigen, einen französischen Einschlag haben, französisch sprechen: HERBENVS cant 1,5 (1496) Quando in patria maneo, quae in sortem Galliae Belgicae computatur, vox mea gallizat. MORONE ep 5 (1499) omnes Mediolanenses ... pravum animum dissimulant et, ut vocabulo vulgari nuper composito utar, gallizzare et se rerum novitate contentos esse simulant. ALEANDER mai. ep ed. Balan (1521) Un altro di grandissimi spesso mi dice latine Pontificem Gallissare. == fam 54 p.99 (1522) quando propter ... Episcopum Leodiensem gallissare habebam. DANTISCVS ep 4907 (1521) Ante duos annos ex Friburgo per Falconem praefectum ad Te dedi tales, ut nunc, litteras, hoc est extemporarias; sed tamen rem ipsam Tibi exponere non ausi propter periculum, quod mihi forsan per Gallizantes incubuisset. KNIJFF-C Geldenhouwer collect p.30 (1522) Deinde accessere omnes, ut concorditer electus sit, nec etiam Gallizantibus contradicentibus, sed vota divino instinctu praestantibus. GWALTHER Bullinger ep 1206 (1538) Sed caesaris gratia eos vos odisse non arbitror, magis vero, quod caesari tam videmini favere; mirum enim est, quam pene omnes gallizent. VERGERIO min. Bullinger ep Graub I 207 p.291 (1552) Papam gallizare omnes confirmant, scilicet modo harum. modo illarum partium; fidus nemini sanctissimus diabolus. WITZEL Pflug ep 727 (1557) Certe Leonistam (i. den Pfalzgrafen Ottheinrich, der kalvinistische Sympathien hat) Rhenus inferior reformidat, praesertim Gallizantem. BVLLINGER ep Graub III 19 p.471 (1574) quod quidam Hispanisantes conantur in Belgium militem Helveticum educere Gallizantibus diversum statuentibus. GROTIVS-H ep 3088 (1637) Romae pontifex cum in Hispanorum gratiam cardinalem quendam fecerit, proponit Gallis, an, Mazarino si ea detur dignitas, non Gallo sed gallizanti, id sibi imputari ferant. FROMONDVS phil Christ p.232 Hinc Belgae Gallizantes adhuc hodie prandii tempus, Nonam vocant, nomine à Romanis olim in Belgio dominantibus retento. ANNALES nat Germ Bon III p.399 (1674) Cardinalem nepotem gallizare, nec bene convenire cum cardinale landgravio atque ideo non esse modo coniecturam pro nobis opportunam, magnis patronis et pecuniis opus esse.
gr., auf Seite der Franzosen stehen: BOMBASIVS ep ad Aldum 77 p.85 (1512) uanno in Lombardia e dubitasi ne quid in Gallico exercitu noui supersit, adhuc dicesi essere in Asti non con tanta perdita quanta se dicea, nisi forte nos γαλλίζοντες aliter somniamus quam uos istic iactatis.
Lexicographica: GEORGES 0
Vgl.: teutonizo, hispaniso, italicisso, italicor

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Gallizo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.05.04 12.05.11 23.08.12 27.07.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.