graphice
graphice, adv. (cf. γραφικώς BIRCK Peutinger ep 302 p.498, v. effigio). – schön, anschaulich, passend: BEROALDO mai. comm Apul 8 fol.186r Res ergo eleganter depicta graphice formata et graphica dicitur quod et ad alia quoque eleganter sciteque transfertur. DORPIVS or 3,2,2,3 quae vocula ... non graphice, non suo loco adhibita totum contextum vitiet ac foedet. VADIAN ded 22 p.96 Ita proprie et graphice omnia exprimuntur, ut legens non legere, sed uidere sibi quae legit, uideatur. ECK Vadian ded 24 p.104 quod omnes eruditi nouerunt, quam graphice ab Aurelio Augustino, Lactantio Firmiano ... et aliis Christianae religionis doctoribus philosophi taxati sunt. ERASMVS ep sel 8 amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque prorsus descripseras. MOLINIER Lefevre praef 37 p.115 quibus me hercule versibus noster Carolus graphice et vere videtur depingi. BRVNO immens 8,10 mellitus, scitus, tersus, graphiceque venustus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, graphice, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 18.02.04 07.07.05 29.01.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.