umbratilis
umbratilis, -e – 1) an den Schatten gewöhnt: PLATINA princ 3 p.163 (De legendo milite) ex omni tamen genere hominum non sunt legendi milites: ... nolo quempiam ex artibus sessulariis, quae homines ita molles et umbratiles reddunt ut solem ... pati vix possint. – 2) zurückgezogen, unauffällig: PEROTTI ccopiae 2,657 ab umbra umbrosum dicimus opacum, umbratilem uero, qui umbra detentus est, ut uita umbratilis dicitur umbra atque ocio marcescens. CALVIN def 9/10 ex placida sua et umbratili quiete. – 3) schattenhaft, aus einem Schatten bestehend (d.h. nicht faßbar oder nicht wirklich, nur andeutungsweise vorhanden oder durchgeführt): PETRARCA rem 2,114,60 intelligens quid in rebus uerum, quid umbratile. SALVTATI ep 1,17 sum enim inter labores et anxias curas et in umbratili quodam honore admodum sterili. == ep 4,4 si quis uere et non umbratilis caritatis uelit esse cultor. FILELFO-F ep sig.e3r qui canis umbratilem secutus imaginem, quam ferebat ricut carnem, reliquit. VALLA-L repast 1,14,24 noster in Deum amor, qui fragilis, imperfectus et paene umbratilis est. FICINO comm conv 1,4 ubi corpus quidem pulchrum, animus minime, tamquam umbratilem et fluxam imaginem pulchritudinis uix et leuiter diligamus. == fam 1,41 miser habendus est quisquis ... se ex homine bestiam reddit, spiritali ... pulchritudini corporalem et umbratilem formam anteponendo. POLIZIANO misc 34,7 sunt enim sciamachiae nihil sane aliud quam umbratiles pugnae. – 4) unklar: CALVIN def 19 ut communicatio ficticia et umbratilis dici nequeat.
Lexicographica: (zu 3,4) GEORGES umbratilis 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, umbratilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 20.04.04 11.12.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.