myrothecium, myrothecion
myrothecium (-ion), -i, n.1) Salbenbehälter (übertragen): – a) allgemein: POLIZIANO ep 3,6,1 Tum sententiarum veluti sapor quidam austerus et dulcis, non secus illecebris orationis tuae quam myrothecii condimentis imbutus. BEROALDO mai. or prov sig.a3r sed cum nihil ferme sit tam sordidum et obsoletum, quod non ornatu fiat splendicans et speciosum, elaborabo atque pro uirili parte contendam, Oratoriis illa pigmentis excolere et myrothecio socratico uenustare. ERASMVS paneg Phil p.229 Nunc nunc profecto tempus esset, universas rhetorices opes semel explicare, omnes Ciceronis Lecythos, omnia myrothecia excutere, ep 1332 (1523) quandoquidem hoc seculo nihil fere vendibile est nisi quod et Musarum myrothecia redoleat. HANGEST propugn fol.ixv Itaque in eius castis visceribus incarnari seu ibidem concipi est quaedam incarnationis circumstantia: quam mereri potuit illa virgo virtutum myrothecium. CRVCIVS-Le ep 21 p.94 (1548) proverbia item divina ex myrotheciis divinarum litterarum deprompta. VERMIGLI def euch p.477 Si hoc illi molestum est, quòd figuras petimus à Grammaticis, unde ergo illas potius peti vellet? Mirum, ni aut è suis Sophismatis, aut è myrotheciis Romanae meretricis. CARDOSVS ep 37 ut epistolae ... bilem saepe commoueant et, cum myrothecia arculasque omnino antiquorum exhauserint, nihilominus puteant. FRISCHLIN scen p.108 Sed tamen etiam Egenolphus habet in suo Myrothecio bonas Confectiones plurimas. HAFENREFFER loc theol p.157 Quid igitur sentis de Traditionibus Papisticis ... ? Traditionum figmentum, Papicolarum Forum Scrutarium, Promptuarium seu Myrothecium esse sentio. BARTH amab p.147 ne quid faecis admittat, sed omnia e Graecorum myrotheciis parca manu depromantur. BARLAEVS ep p.842 (1641) gratiores quoque fuere versus mei, quibus tu scholijs tuis, velut myrothecio, fragrantiam addidisti. CASAVBON-M opusc p.171 si quis omnia Veterum myrothecia, si quis arculas omnes excutiat. – b) Isocratis myrothecium (Zitat o. Anspielung auf CIC. Att. 2,1,1): BRVNI vita Aristotelis p.524. POLIZIANO misc 1,31. PICO-GF vita p.54 qui et si totum - ut aiunt - Isocratis myrothecion consumpserit munditiae tamen et decorae maiestatis ornamenta servavit. GIRALDI-LG Giraldi-GB ep 6 (1532) si me divinam illam Platonis amplitudinem et Isocratis myrothecia imitatione consequi iubeas. – erklärt von: BEROALDO mai. ann cent 45,6 Nam per myrothecium, quod significat unguentorum repositorium, intelligi uult methaphoricos pigmenta oratoria et id genus ornamenta dicendi.
2) Apotheke (?): BRAHE op IV p.454 Medicum siqvidem, etiamsi herbarum, de qvibus suo recepto agit, nulla imbutus sit noticia, nihilominus medicamentum ordinare et administrare pose; nam herbae illae in Myrothecijs, vel vilissimarum anicularum opera in promptu sint.
lex.: DASYPODIVS dict M 379 Myrothecium, Ein gehaltnuß / oder kensterle / darin man salb thuot. KILIAAN etym p.451 salf-busse. Pyxis, pyxidula, pyxidicula, myrothecium, narthecium: theca vnguentaria.
Lexicographica: TLL (1x, CIC.; NOT. Tir. -ceum)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, myrothecium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 27.08.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.