character, -eris, m.
Buchstabe, dann auch Drucktype: BIONDO locut 17,1 sed memineris velim verborum non characterum, locutionis non compositionis. ALBERTI cifr p.125 Cum essem apud Dathum ... et nostro pro more inter nos sermones haberentur de rebus quae ad studia literarum pertinerent, incidit ut vehementer probaremus Germanum inventorem, qui per haec tempora pressionibus quibusdam characterum efficeret ut diebus centum plus ducenta volumina librorum ... exscripta redderet. ALDVS praef 40 p.64 (1502) recepisti enim tum eos, tum caeteros libros tuos daturum te mihi cum velim, non invitum, ut publicentur, prosintque hominibus excusi characteribus nostris. == praef 47A p.75 cum Platonis tui divina volumina ... Graecis characteribus nostris brevi ... simus publicaturi. == praef 61A p.92 Vergilii opera ... acuratissime recognita curavimus secundo informanda parvis characteribus nostris. MORAVVS-V Peutinger ep 32 p.56 characteribus Romanis ... incisis.
Lexicographica: TLL
|