inaduertentia
inaduertentia, -ae, f. – Unachtsamkeit: BENVENVTO comm Dante inf 14,133-135 qui primo arguit inadvertentiam autoris circa cognitionem Phlegetontis. PETRARCA sen 17,2,4 ubi inadvertentiam tanti viri solitum fateor me mirari. SALVTATI ep 9,20 (1396) nisi quia tibi per inadvertentiam in dilectionis et amicicie fervore promisi quasdam ex epistolis meis caritati tue transmittere. ARCHIV pict ed. Gaye I p. p.550 (1423) pro dormitorio conventus Sce. Crucis ... combusti per inadvertentiam et quasi fortuito casu. VOLPE ep Bonon 35 p.78 (1449) Sum dubius quia non nunquam ad me id nomen 'Taddaeus' scripsisti ... non nunquam per th; nescio an forte fuerit per inadvertentiam an quod sic graece reppereris. BRANT Reuchlin ep 77 (1495) quibus in locis impressorum inadvertentia egregias tuas depravarit sententias. LVTHER op 3 p.42 Econtra tota demersio mentis a deo in infernum est oblivio vel inadvertentia bonorum perceptorum. POMPONAZZI fat 2,1 p.141 si enim quid recte factum est, illud est artificis, si vero obliquum, casuale et praeter intentionem est provenitque aut ex inadvertentia scribentis aut ex defectu instrumenti aut ex aliquo alio impedimento. BANNES comm I p.55 in hac nostra latina editione vulgata quaedam loca esse errata interpretis inadvertentia. BECANVS summa II p.217 quia recta animi intentio cum inaduertentia et indeliberatione, quae quodammodo naturalis est, excusat illum à peccato saltem mortali.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, inaduertentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.12.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.