praemanifestus
praemanifestus, -a, -um – vorher o. deutlich und von selbst sichtbar (meist zu I Tim. 5,24): MANETTI nov test Hebr 7,14 Premanifestum est enim quod de Iuda ortus est dominus noster (Vulg. manifestum, gr. πρόδηλον). LEFEVRE in ep Paul fol.clxiiiir Quorundam hominum peccata praemanifesta sunt: praecedentia ad iudicium. quosdam vero: etiam subsequuntur. Identidem et opera bona: quaedam praemanifesta sunt, et quae aliter habent, abscondi non possunt. LVTHER op 26 p.102 Et hoc esset sententia: quae per hominem praemanifesta, notaria i. e. Christus cum veniret iudicare, non oportet ut indicet, quia peccata Iudae, Pilati, Herodis sunt praemanifesta, Item et peccata usurarii etc. i. e. 'praecedunt ad indicium', antequam persona venit ad iudicandum, iam est indicanda. ERASMVS in nov test p.679 manifesta sunt. πρόδηλοι. id est, Praemanifesta: hoc est, per se manifesta, etiam priusquàm damnentur cuiusquam iudicio. Nam illud prae refertur ad externum iudicium. Loquitur enim de palàm malis ac palàm bonis, rursus de clàm malis aut bonis. FROMONDVS in ep p.381 manifesta sunt, Graecè, praemanifesta, seu antemanifesta sunt, ut non sit opus examinare, ut reiiciantur ab ordinibus; tales sunt publici fures, adulteri, blasphemi.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praemanifestus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.04.14 15.11.16

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.