subhorridus
subhorridus, -a, -um – 1) starrend, steif: ALBERTI Momus 2,11 vestitu aspero, barba et capillo subhorrido atque inculto. – 2) eher abschreckend, unattraktiv, unelegant: POSSEVINO bibl II p.295 Sed et pleraque in Thucydide observavit Dionysius Halycarnassaeus ac praeter alia poëticam in delectu vocum libertatem, in compositione sanè asperiorem, atque subhorridam, multaque non cohaerentia. BARCLAY-I satyr p.344 cum Catharinus extremam (extramam ed.) tibiolam ori insertans, perductum spiritu fumum per concavos instrumenti meatus diutius faucibus pressit: donec subhorridus vapor occuparet domicilium mentis, et mirabili monstro per omnium fere sensuum receptacula laxaretur (korr. nach ed. Lugduni Batavorum 1655, 231). icon 11 Tunc vero tam immodice in voluptates solvi quam eas inepte refugerant; tunc etiam ipsum nomen severitatis odisse iocisque et omni libertate cultoribus subhorridae illius pietatis, quam modo reliquerunt, illudere. JONSTON exsang aqu p.50 sub quo pendet prominetque carnea moles, aspectu subhorrida. MASEN pal or p.767 et quia valet apud nos clarum hominum, et bene de republ. meritorum memoria etiam mortuorum, quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant.
Lexicographica: GEORGES (1x, CIC.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, subhorridus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.08.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.