adustiuus, adhustiuus
adustiuus, -a, -um – brennend: CHAVLIAC chirurg p.167 Et completur cum ferro calido aut cum medicina adhustiva que cum caliditate habeat stipticitatem, velut calcantum et vitreolum, ustis et non ustis. LEONICENVS Plinii err p.194 In fine tamen subiungit ex cuiusdam Alchanzi sententia lapidem lazuli habere uirtutem adustiuuam et putrefactiuam atque ideo auferre uerrucas. LEONARDI lapid 2,7 p.80 cum ter aut quater sublimatur auripigmentum, adustivum in summo efficitur, adeo quod omnia metalla corrodit dempto auro. GIRALDI-LG hist 13 p.560 Quamobrem, inquit, Cupidinem facem gestare, ... poetae tradunt, et plastae ac pictores effingunt: quoniam quod ignis splendidum est, suauissimum: quod uero καυστικὸν, id est adustiuum, molestissimum (Stobaeus, anthologium 4,20b,67 ᾿Εκ τῶν Πλουτάρχου ϠΟτι οὐ κρίσις ὁ ἔρως ... ὅτι καὶ τοῦ πυρὸς τὸ μὲν λαμπρὸν ἥδιστόν ἐστι τὸ δὲ καυστικὸν ἀλγεινότατον). LIBAVIVS ep chym II p.484 Itaque artifices in eo quod de sulphure adustiuum, et fugax de mercurio restat, tollunt. CORNELISSEN in pentateuchum p.404 huic cineri Deus impressit vim igneam et adustivam, ut per ventum et angelos in omnem Aegyptum delatus, et hominibus iumentisque inspersus, ulcera pustulasque noxio suo calore cogeret et generaret.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, adustiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.07.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.