praeauguror
praeauguror, -ari, -atus sum – voraussagen, vorhersehen: SOITER bell Pann p.151 Videbatur princeps hanc victoriam hieroglyphico, quo vexillum suum atque laborum post susceptum praefecturae imperium inscribi voluerat, praeauguratus. CASE sphaera 4,15 conare ut futura fata reipublicae consultatione sapientum, non divinatione incantantium praesciantur; illa enim est iusta, haec vero iniqua praeaugurandi via. BVSIVS-C Grotius-H ep 1695 (1631) Quod quidem hic prudentiores praeaugurantur fore ex rebus ab eo pridem domi militiaeque gestis et nuperrime omnium in victoria illa navali4 praeter expectationem temperanda. MARINVS-C Oxenstierna ep 4155 (1635) expeditio Persica, cuius finem pro Turcis felicem ac faustissimum fore haud absque ratione praeauguratur D. Haga. VLITIVS ep syll III p.724 (1648) Quale id sit, cum a te profectum, etsi praeauguramur, videre tamen etiam desideramus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praeauguror, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 08.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.