horripilatio
horripilatio, -onis, f. – das Sträuben der Haare: BENVENVTO comm Dante inf 32,70-72 isti vero violata fide impugnaverunt patriam, ideo dicit, "onde mi ven ribrezzo", idest, rigor, horripilatio, "e verrà sempre di gelati guazzi", scilicet, in futuro, quando recordabor. MEISTERLIN ep Mutil p.302 (1469) "eundum est" ego inquam horripilacione quadam repletus. FRACASTORO sympath 20 ex primo enim contactu ... quidam veluti horror repentinus accidit, qui ... repentinam contractionem et suspensionem animae facit. mox subito etiam dimissis nervis illis, subito etiam cessat horripilatio, et cor ad propriam naturam redit. ANON Calvin ep 2572 p.356 (1556) Non facit ad propositum quod allegatis de horripilatione quam patiebatur D. Ludovicus, quoties habebatur sermo de abneganda fide. BRVNO sigill p.188 Interim in venereorum meditationem ... lenem quamdam horripilationem incurrunt, per quam adeo forti phantasticae cogitationis actui alligantur, ut lente per longam noctis moram libidinosam ventositatem et succum egerentibus ipsis, postquam evigilaverint, quod in iisdem vestigiis permanserint, nullus est qui suadere valeat. SOCIETAS IESV ep Novo-Franc 48 p.216 (1663) Exauditi sunt fragores ..., qui mixti stridori ... arborum ... in sese cum sonitu irruentium horripilationem creabant illis qui ... spectaculis istis intererant.
Lexicographica: TLL*; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, horripilatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.03.11 25.09.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.