dissepero
dissepero, -are – trennen: BENVENVTO comm Dante inf 30,52-55 Et tangit nominatim speciem morbi qui sic ipsum transformabat, dicens: "la grave idropisia", quia reddit hominem gravem, ita ut moveri non possit, "che dispara", idest, disseperat et dissociat. ALBERTI aedif 7,4 Parietum pars solida hoc est ossa aedificii quae in templis apertiones plurium tribunalium disseperent fient. TRAPEZVNTIVS adv Gazam p.287 (1454) Ubi tertiam aiunt digestionem fieri, in qua similiter digeritur per naturalem actionem alimentum, disseperaturque in partes, quae per eandem actionem ad convenientia sibi loca utiles atque inutiles dimittuntur. CLICHTOVE propugn fol.lxxviiiv Debet igitur et ipse legis sacerdos, semper a coniugali consortio esse disseperatus: ut iugiter in templo ministret. VOLVSENVS dial p.81 Et sane hic contemtus videtur esse illud quod malitiosum ab impotente disseperat. BVLLINGER serm fol.313v Quibus autem spiritus communis est, ii profecto substantialiter disseperari non possunt. ARMINIVS op p.37 quae tanto hiatu velut insociabili intervallo nos à Deo disseperat, ut transitus ad illum fieri non possit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, dissepero, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.10.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.