philocaptus
philocaptus, -i, m. – der Verliebte: SERRAVALLE comm Dante inf 5,25-27 Cor philocapti assimilatur mari procelloso, quod est amarum. == comm Dante inf 5,85-87 Taliter exiverunt de acie, in qua est Dido, ...: tam validus fuit affectuosus clamor. Ubi est Dido: idest de acie philocaptorum. SAVONAROLA-H serm quadr 1 (1491) Omne agens agit propter finem. Qui, quanto est magis dilectus, est etiam magis consyderatus et quanto magis consyderatus tanto fortius ducit ad agendum. Quare in agricola, in mercatore, in milite, in philocapto etc.? AGRIPPA occ 3,55 sicut palam videmus in philocaptis, invidis et ambitiosis.
lex.: VALLA-L in Raud p.257 Ra.: Filocaptus. La.: Non est nomen hoc a doctis, sed ab indoctissimis fictum: philos enim non 'amorem', sed 'amicum' significat sive 'amatorem', et hoc Grece, cum quo nomine dure Latinum coniungitur: unde quidam reprehendunt monoculum, volentes dici unoculum. Sed cur in littera f posuisti, cum per p scribendum esset, sic: philocaptus?

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, philocaptus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.03.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.