impalpabilis
impalpabilis, -e – nicht berührbar: BEROALDO mai. comm Apul 5 fol.102r corporis svi nvda: hoc est sine corpore, et ut graece dicitur Asomatos, i. incorporea. Nunc autem ασοματον intelligi uolo inpalpabile, prout uulgus intelligit: nam Asomaton i. incorporeum auctore Origine dicitur id quod solidum et palpabile non fuerit. CALEPINVS dict (1558) p.97 asomatos, ἀσώματος, Idest sine corpore, et impalpabilis. ZANCHIVS-H rel Christ p.312 Ex quo etiam sequitur, aut Christi corpus non esse invisibile, impalbabile, incircumscriptum: aut nostra quoque corpora futura invisibilia, impalpabilia, incircumscripta. LIBAVIVS ep chym I p.170 Est autem alcool puluis subtilissimus, quem chymici nominant impalbabilem. RIVET cath p.150 ut multo plus sumtus sit impendendum corpori tuo invisibili, impalbabili, incircumscripto.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, impalpabilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.10.09 19.11.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.