obuerto
obuerto, -ere – entgegenhalten, einwenden: BRENZ in evang Ioh p.921 Proinde, si adhuc illud credideris, quid obvertis mihi caecae rationis argumenta? GERHARD-J loc theol IV p.724 Si obvertas, potuisse primos homines in statu integritatis ex sensibilibus similitudines spiritualium inspicere, respondent, ... . == loc theol IV p.473 Si obvertas, intentionem concionandi ex ipso actu manifestam esse, idem de Baptismi actione dico. == loc theol V p.761 Si obvertant, Romanae Ecclesiae privilegium illud propriè competere, manifestè petunt principium. GLASS phil p.66 Quod si quis verbum ויאמר obvertat, quod ad sequentia ... respicere videatur: Respondemus ... . MEISNER Christ sig.A6r Obvertis, Particulas tamen distinctivas à nostris etiam Theologis nonnunquam adhiberi, ita ut Christum κατ᾿ ἄλλο in carne vel secundum carnem passum esse fateantur. Respondemus rem esse diversissimam. WAGNER-Tobias ep theol p.63 (1657) Caspar Mauritius, dum Wendelino idem obuertenti respondet, non ueretur scribere ... . CALOV syst V p.162 Si obvertas divinam iustitiam, quod illa hoc non admittat: Respondet non tantùm de poenā, sed etiam de culpā, quae connexa esse diximus, Augustinus. == syst VII p.9 Si obvertatur, excludi sic misericordiam divinam, quod postulet iustitia divina à nobis poenam, si remitti non queat culpa et poena citra satisfactionem: Respond. Misericordiam omninò excludi absolutam. == syst VIII p.554 Reverentiam si obvertas, probandum est hoc, susceptae reverentiae adversari. HEIDEGGER Trident II p.944 Pluscula huic argumento indignabundus obvertit Baldingerus, non probatione assertionis, sed nuda inficiatione defunctus. Respondi ἀνὰ μέρος Vindic. pag. 150. 151. &c.
Lexicographica: TLL* (2x, 'obtendere, opponere', TERT., RVFIN.)

Mit Beitrag von Rev. Benjamin T. G. Mayes.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, obuerto, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.08.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.