hispaniso, hispanisso, hispanizo
hispanis(s)o (-izo), -are – Spanisch sprechen, sich wie ein Spanier benehmen, auf der Seite der Spanier (Karls V.) stehen: MORILLON-G Erasmus ep 2083 (1529) Mirum dictu quam celebre sit apud Hispanos Erasmi nomen, quantum bonis omnibus arrideant opera tua, quae in dies magis ac magis hispanisant. BRENZ anecdota 123 (1547) Praeses Episcopus Eichstadensis ... quod ad religionem attinet hyspaniζει καὶ ῥωμανίζει. BVLLINGER ep Graub III 19 p.471 (1574) quod quidam Hispanisantes conantur in Belgium militem Helveticum educere Gallizantibus diversum statuentibus. SNECANVS-G descr sig.b4r Itáne principes et proceres Christianismi hoc parricidium impunitum relinquetis? et Hispanizantes tutò secureque agere sicarios Illustrium Familiarum patiemini? CAMERARIVS-L ep bell p.61 (1619) Quod adeo cunctetur Anglia, id Deo commendandum, in cuius manu sunt corda Regum, qui hoc etiam loco Hispanizantes demum confundet. BARLAEVS Huygens-Con ep 414 (1628) In Gallico carmine Tiresia coecior sum. Etiam, ubi Hispanizas, miror magis. GOTTFRIED Avity arch p.205 Sunt autem in Hispania multae Curiae, sive Senatus, sive denique Consilia, quorum adminiculo rex utitur in regundis suit regnis provinciisque. Nos Hispanizantes consilii nomen retinebimus. MORHOF Patav p.108 Est Peregrinitas barbaro et importuna, ut cum pejora melioribus miscentur, vel alienissima conjunguntur, veluti cum latinissat Graecus, vel Hispanissat aut Gallicissat Latinus.
gr., mit Spaniern Kontakt haben: ERASMVS ep 628 (1517) Cardinalis Toletanus nos invitat, verum non est animus ἱσπανίζειν.
Lexicographica: GEORGES 0
Vgl.: teutonizo, gallizo, italicisso, italicor

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, hispaniso, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.03.08 11.07.08 14.06.13 27.07.17 27.11.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.