nympholeptus
nympholeptus, -i, n. – der von einer Nymphe in Raserei gebracht ist: FILELFO-F ep 23,11 (1464) Fuere praeterea non nulli, et ne hi quidem ignobiles philosophi, qui virtutem acquiri mortalibus voluerunt divino quodam afflatu, id quod de Theoleptis Nympholeptisque affirmant, hoc est, quos vel Deus vel nympha corripuisset. CRINITVS disc 24,15 Quidam lympholentos pro eodem accipiunt, seu - quod idem est - nympholentos, quasi furentes et debacchantes, quos Graeci nympholeptos appellant, ut a Sexto Pompeio exponitur, qui paulo tamen ieiunius etymon huius vocabuli explicavit.
gr.: FILELFO-F ep 8,6 (1450) Nec me latet quosdam existimasse felices homines reddi diuino quodam afflatu, qualis dictos legimus et νυμφολήτους et θεολήπτους, eos qui a deo essent nymphaque correpti. == ep 28,28 (1467) qui in tam diuturnis perpetuisque imbribus factus sim νυμφόληπτος quidam egregius. == disc 2 p.20 quos νυμφολήπτους et θεολήπτους appellauit antiquitas, hoc est nympha Deoque correptos. PEROTTI ccopiae 27,30 quod apud ueteres uulgo proditum erat quicunque spetiem quandam uidissent hoc est nymphae effigiem, furendi finem non facere, quos Graeci νυμφολήτους, hoc est nympholeptos, appellant. BEROALDO mai. comm Apul 5 fol.113v Memoriae proditum est quicunque effigiem nymphae uiderit eum furendi non facere finem. hos graeci νυμφοληπτουσ latini lymphatos appellant.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, nympholeptus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.12.07 15.05.12 21.05.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.