aptitudinalis, -e
dem aptitudo innewohnt: FRISCLIN scen p.25 Nam ex hoc, quod Philosophus probat mobilitatem ipsi corpori Competere: probat idem sic consequenter corpus mobile Esse vel actu, vel aptitudine. Quoniam non est opus Tenere in omni ratione sciendi actualem existentiam, Sed aliquando aptitudinalis sufficit. SVAREZ metaph 8,7,8 Actualis conformitas in hoc tantum consistere potest, quod res talis sit qualis actu intelligitur; aptitudinalis vero in hoc quod res sit talis ut vero ac proprio conceptu talis rei intelligi possit. ALSTED metaphys p.180 Mensura activa actualis est, per quam mensuramus aliud, ut eadem ulna, in quantum eā utimùr ad mensurandum pannum, quae aptitudinalis vocatur, in quantum assumptibilis est ad mensurandum alia. BARON-R metaphys p.30 Conformitas aptitudinalis competeret rebus quamvis à nullo intelligerentur actu.
Lexicographica: TLL 0;
LATHAM, Duns Scotus;
LessFilos
|