turgiditas
turgiditas, -atis, f. – 1) Anschwellung: BOCCACCIO gen 1,12 De quo refert Paulus Perusinus, quod, cum apud Etruscos in agro Tarquiniensi aliquantulum tellus intumuisset, is villicus cuius erat agellus novitate rei permotus avidusque videre, quid esset ostenti monstratura turgiditas, aliquandiu expectavit. == ep 20 (1373) renium perpetuus dolor, splenis turgiditas, bilis incendium. PONTANO magnanim p.8 Nec defuere qui ita quidem affectos inflatos, habitum vero ipsum ac vitium inflationem dixerint ac turgiditatem. MICYLLVS carm p.395 Inguinis interiit turgiditate sui. – Überheblichkeit: BRVNO imag compos p.245 Circa illum supina Mollities, avara Turgiditas, ... vorax Improbitas, procax Miseria ..., pigra Voracitas.
2) blähende Wirkung: PLATINA hon vol 10,68 Meliores castaneae item habentur inter prunas et cineres coctae quam quae elixae aut in patella perforata ad flammam tostae sunt; nimia enim eius turgiditas et styptica uis decoquitur.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, turgiditas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.03.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.