cointelligo
cointelligo, -ere – mitverstehen, im Verständnis einschließen, einbegreifen: KARLSTADT intent fol.7v (1507) quia primum intelligit hominem in communi et secundum se non cointelligendo singularem hominem. WIMPINA Tetzel positiones CVI p.321 (1518) Ut non etiam docere vel cointelligere potuerit poenitentiae Sacramentum, eiusque partes, confessionem et satisfactionem tandem obligatorias. POMPONAZZI fat p.411 (1520) dico quod dictum verorum Theologorum bene intellectum est verum: intelligitur enim quantum est ex potentia Dei non cointellecta determinatione, et hoc nos concedimus. HOCHSTRATEN c Lutheranos p.594 (1526) Possibilitas autem obtinendi, menti incidere nequit, nisi et uirtus aliqua seu facultas cointelligatur, per quam bonum speratum, possibile speranti credatur. BAIVS op p.226 (1565) quòd ubi operatio aliqua divina in Scripturis Patri, Filio, aut Spiritui Sancto seorsim tribuitur, tunc reliquae personae non excluduntur, sed quia inseparabiles sunt cointelliguntur. SIMLER-Ios aet fil fol.185v (1568) Cum dicitur Unus Deus, et Ego Solus, et Ego primus, in uno solo et primo consignificatur et cointelligitur Verbum ipsius. BRVNO lamp ven p.36 (1587) divina natura ... cum aliis omnibus quae praeter ipsam sunt cointelligitur.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, cointelligo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.11.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.