lunatio
lunatio, -onis, f. – Mondzyklus: BENVENVTO comm Dante purg 25,43-45 super sanguinem mulieris qui dicitur menstruus, idest, lunaris, quia fluit secundum lunationes nimis diverse in diversis mulieribus. SALVTATI lab Herc 3,43,31 ad hoc pertinet quod de quinto lunationis die Maro retulit. GERSON ep 75 (1428) devenit in errorem nimis jam manifestum situatio lunationum et solstitiorum cum aequinoxiis in usuali calendario. ALBERTI aedif 2,4 nanque tantam quidem uim lunationum esse in eiusmodi rebus ferro attingendis putant cum caeteri tum in primis Varro. CELTIS Norim sig.p2r Ceteri de rep. consultant duobus semper ex utroque ordine per mensem consulum nomine gaudentibus: quos ipsi magistros civium vocant; quo instituto lunationes tredecim annua solis conversione illorum numero explentur. BVCER in evang p.478 Memorat primum duas observationes, apud Iudaeos obtinusse, unde festa nonnunquam de die in diem translata fuerint. Prior est, quod si lunatio primi mensis ... contingat post decimam octavam diei horam. FRANZIVS schol p.138 Quolibet Sabbatho praeter duos agnos quotidianos alii duo offerebantur, in qualibet nova lunatione duo iuvenci, aries unus, agni anniculi septem.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, lunatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.09.06 20.01.16

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.