bombardula
bombardula, -ae, f. – kleine Feuerwaffe: BIONDO hist IV 2 p.14 Cesserunt tamen prius Philippenses, sed eo maiori cum Sfortianorum damno, quod de vici casis stabulisque, apud quae pugnabatur, eos iaculis lanceisque et bombardulis Philippensium peditatus ... conficiebant. BASIN-Th hist II p.337 si quoquo modo, vel jaculo, vel bombardula obsessorum aliquem ferire ac dejicere potuissent. SOITER bell Pann p.139 qui bombardulas carrathas - vt vocant nostri - viginti duas situ, rubigine et diuturna incuria satis neglectas, cum fossatoribus, iumentis et bestiis iugalibus centum miserunt. CALVIN resp p.203 (1562) populum bombardulis et arcubalestis sese oblectare et exercere. SEPVLVEDA orb nov 2,14,2 Ita cum vel aquandi gratia in terram descendere necesse esset, cymbis in mare deiectis, in eas tres bombardulas imponunt. CAMERARIVS-Ph medit I p.431 Sed ecce iam equum conscensurus, ab alio suo sodali, qui plane aliud agens, incautius bombardulam, ut vocant, manuariam, tractat per lasciviam globo traicitur. CAMDEN ann 1579,2 iuvenis e scapha bombardula effulminata brachia remigis in reginae phaselo glande traiecerit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, bombardula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.09.06 06.09.09 03.11.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.