controuersisticus
controuersisticus, -a, -um – apologetisch: SOCIETAS IESV paed VI p.7 (1582) Et in illis ipsis locis, ubi controversista erit necessarius, ipsimet scholastici controversistico modo magnam scholasticae partem tractant. PEXENFELDER appar p.697 (1670) Haec pars theologiae ... distribuitur in Polemicam seu Controversam, - vulgo Controversisticam -, quae mysteria fidei contra Haereticos defendit, et Moralem seu eam, quae de Moribus (vulgo Casibus Conscientiae) agit. MAGRI hierolex praef (1677) (Typographus lectori) in hoc enim hierolexico non nuda tantum verba explicantur, sed ad ea etiam pertinentibus Etymologiis, Mysteriis, Rubricis, scolasticis, moralibus, Controversisticisque canonicisque Questionibus. PFEIFFER-Aug thes p.6 (1698) Quod ad Theologiam Polemicam s. Controversisticam, quae bella Domini tractat, nemo inficias ibit, arma contra adversarios non aliunde depromenda ... quam e Scriptura S. recte explicata.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, controuersisticus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 31.07.06 14.03.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.