gentilizo 1
1. gentilizo, -are – heidnisch sein, heidnischen Lehren folgen (vgl. J. Slitpacher [?] an Berhard von Krayburg, ed. Pez, Thesaurus Anecdotorum VI, 362 (Jan. 1452) Tandem noveritis, quod nullos Deos pro vestra charitate veneranda, ne gentilizare videamur, interpellabimus, sed uni Dei vero ... preces nostras ... humiliter fundemus): WINTHAGER def Ter p.79 ne gentilizare aut in poetis felicitatem videar apposuisse. ANON Wyle ep 32 Num et ille gentilizare videtur, cum deos commemorat? ALONSO DE OROPESA lum 51 quicumque sint illi, sive ex Iudeis, sive ex gentilibus venerint ad fidem, et postmodum quocumque modo, sive iudaizando, sive gentilizando, vel alias ab ea deviaverint et erraverint. BVLLINGER in Ioh fol.198v Despiciunt et hodie alto supercilio veritatem Christianam gentilizantes philosophi. GWALTHER hom in Gal fol.34v Ut enim Iudaei, quos paulatim oportebat a Lege Mosaica et eius ritibus abducere, et in his enutritos quasi ablactare, nunquam admisissent doctores, qui illos simul e medio auferre, et quoad cibos et alia eius generis palam gentilizare, id est, pro communi gentium more vivere voluissent. SCRIBANVS def Lipsi 10 p.95 (tit) An Lipsius de Fato gentilizet? CAMPANELLA ep 113 p.383 (1637) Videbis hic patres ecclesiae, e cathedra olim deiectos dolo aut inadvertentia gentilizantium, suo honori restitutos.
Lexicographica: TLL 0; MLWa*

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gentilizo 1, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.07.06 16.10.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.