tonitru
tonitru, n. – Donner, Nf. zu tonitrus (nur nom. und acc.): PETRARCA fam 21,10,24 letumque est tonitru quod est levum. BOCCACCIO gen 10,16 Brontes enim, ut dicit Albericus, dictus est tonitru, quod fit tam sufflantibus follibus, quam etiam incudem verberantibus malleis. IAN PAN opusc p.28 Philippides comoediarum poëta ... inquit ... "Fuge nigricantem hanc et condensam nubem, Non te latebit ejus tonitru et fulgur". ERASMVS ad 4,1,1 unde uultus iste plus quam beluinus? unde tonitru et fulmen, ipso Iouis fulmine tum formidabilius tum nocentius? BORBONIVS Ferr 251 Fit tonitru, exuperant flammae, circunfremit aequor. ARCO num 16,9 Hoc tonitru quod nocte uenit nulla arma minetur. CALVIN inst 1,17,1 Quum coelum occupant densae nubes, exoritur que violenta tempestas, quia et tristis caligo oculis obiicitur, et tonitru aures percellit. FORESTVS-N inund 400 Ergo licet tonitru cesset nec fulgura toto | discurrant caelo. BRVNO imag compos p.175 Ignis Furnus Tonitru Flamma Fulgur Fulgetrum. CAMDEN Brit p.12 Taran autem Britannis tonitru denotat, qua etiam significatione Germani Iovem Thonder dixisse videntur. HARMAR praxis p.55 Ridentibus qui praeteribant, et ipse Socrates arridebat, dicens: "Facile divinabam, post tantum tonitru sequuturam pluviam". SARBIEVIVS perf poe 6,11 quae in aëre gignuntur, ... Pithon, Cometa, Fulmen, Tonitru, Exhalatio et Terrae motus. SPINOZA tract pol 14,4 ut ad naturam aeris aestus, frigus, tempestas, tonitru, et alia hujusmodi, quae, tametsi incommoda sunt, necessaria tamen sunt.
Lexicographica: GEORGES (nur Gramm.)

Zu diesem Artikel hat D. Sutton beigetragen.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, tonitru, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.03.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.