semipapista
semipapista, -ae, m. – halber Anhänger der Papstes: BVLLINGER in Matth fol.122v (1542) Id quod hodie in quibusdam semipapistis et semievangelicis videre licet, qui dum neque Papisticam neque evangelicam religionem sincere tenent et profitentur, nullam prope religionem habere et curare videntur. CALVIN inst 3,2,24 (1559) Neque tamen sic locum facimus pestilentissimae philosophiae, quam nonnulli semipapistae cudere hodie in angulis incipiunt. MELIVS-P conf Debrecen p.307 (1562) Impie faciunt qui impiam consuetudinem, traditiones antiquas veritati contrarias sub lege sequuntur, ut turba Antichristi et semipapistae, Liberi arbitrij assertores, sordium Papisticarum exosculatores, altaristae, azymistae. GRINDAL ep Tigur I 73 p.100 (1566) quae alioqui Eceboliis, Lutheranis, et Semipapistis praedae fuissent expositae. EGLI Bullinger ep Graub III 268 (1571) cum sit semipapista et negotii praesentis promotor impudens. STAPLETON op I p.13 (1578) Unde Lutheranos qui in re sacramentaria patrum testimoniis creberrimis utuntur, vocat Calvinus semipapistas. == op II p.431 (1580) quales sunt molliores Lutherani, quos hoc nomine semipapistas vocat Calvinus Inst. Lib. 3. cap. 2. LAVRENTIVS A BRVNDVSIO op 2C p.206 (1610) ne pseudolutheranus et semipapista propter hanc doctrinam habeatur a suis. MILTON op lat ed. Fletcher p.699 (1651) Data deinde tibi est aliqua aut furibundi cujuspiam sacellani semipapistae, aut servientis aulici, de statu rerum scriptiuncula.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, semipapista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.02.06 21.07.06 03.08.17 30.11.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.