philologus
philologus, -i, m. – 1) Wortliebhaber: FICINO fam 15 Statui enim ab initio studiorum meorum semper quam brevissime possem scribere. Nam in tanta temporis brevitate loqui superflua philologi est potius quam philosophi. – lex.: PEROTTI ccopiae 3,387 Philologus, amator uerborum. DASYPODIVS dict P 368 Philologus, pen. cor. Ein lieber der uebung in künsten / oder zierligkeyt in worten.
2) Liebhaber und Kenner der antiken Sprachen und Literaturen: POLIZIANO misc 4 Nec prospiciendae autem philosophorum modo familiae, sed et iureconsultorum, et medicorum item, et dialecticorum, et quicunque doctrinae illum orbem faciunt, quae uocamus encyclia, sed et philologorum quoque omnium. BEBEL-H comm epist (1511) fol.107v (tit) Idem Henricus Bebelius ποιητης ο Δαφνηφορος και φιλολογος ad ... . BOMBASIVS Erasmus ep 865 (1518) Nam cum Siluius quidam philologus, iuuenis Gallus, tui, vt prae se ferebat, apprime studiosus, ad ipsum Pontificem esset iturus. ERASMVS coll 54 Equidem aggrediar, conaborque ut ex Philypno fiam Philologus. == ep 2773 (Praefatio zu den Adagia, Basel 1533) Des. Erasmvs Roterodamvs philologis omnibus s. d. TELESIO-A color praef dicam aliquid de Coloribus in hoc Libello, non quidem unde conficiantur, aut quae sit eorum Natura, neque enim Pictoribus haec traduntur, aut Philosophis, sed tantum Philologis, qui Latini sermonis elegantiam studiose inquirunt. VIVES colloq 17 Ego vero de piscibus loquar, non edam. :: Si philologus coeperit de piscibus movere controversiam, ... incipite nobis lectulos insternere, hic erit cubandum. FROBENIVS-H praef Botfield p.428 (1544) Hieronymus Frobenius Philologis omnibus s. d. MIGNAVLT embl p.63 quod semel admonuisse satis erit, ut quantum poetis debeamus, philologus intelligat. HARVEY-Ga rhetor 2 Quid de familiari meo, - sed nolo hominem nominare, certe philologus est - qui ea ipsa, i. Analysin et Genesin, consueuit in omni sermone ὄργανα ὀργάνων καὶ τῆς ῥητορικῆς χεῖρας appellare? == disc graec 1 inter Oratores Demosthenem, Aeschinem, ..., inter Philologos Athenaeum, Suidam, Hesychium, explicatorem Homericum, Budaeum. WEINREICH aerar p.1194 philologvs ... Qui addidit Musis Graecorum Scripta Latinis, et pariter lingua doctus est utraque. SCHOPPE phil p.1 Conradus Rittershusius ..., iurisconsultus et philologus Graecis et Latinis literis excultissimus. VOSSIVS-GJ gramm p.23 Grammatici etiam dicti φιλόλογοι, et πολυίστορες: ac Grammatice, φιλολογία, πολυμαθία, et Latinis eruditio, vel varia eruditio. COMENIVS method 11,10 Quantum ad obscaena, bonus philologus illa ignorari praeoptabit quàm se doctore sciri. ACADEMIA Gust 1654,75 Hoc Marmore tegitur corpus, Magni Illius Dn. Laurentii Ludenii Juris consulti, Philosophi, Poetae, Oratoris et Philologi, ad miraculum eruditi.
3) Eigenname: CRINITVS disc 18,2 Quod etiam Benedictus Philologus (i. Benedetto Riccardini), cum de Vergiliana emendatione ad eum scriberem, comprobavit, vir unus aetate nostra qui de omni antiquitate sit optime meritus, cum in ea illustranda atque excolenda assiduo studio, ac mirifica diligentia incumbat. INDEX 1559 sig.B5v (Auctores quorum libri et scripta omnia prohibentur) Ioannes Philologus. ... (sig.B6v) ... Ionas Philologus.

LEMMALISTE GRUPPE: gramm. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, philologus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.11.05 01.03.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.