artiliaria (artiller-, artillar-, artagliar-, arteliar-, artigliar-, arteler-), -ae, f.
Geschütz: INFESSVRA diar p.100 (1482) tres bombardae grossae, cum infinitis cerobotanis et cum aliis artiliariis et instrumentis de quibus erant onerati innumerabiles carri. == diar p.104 (1482) una cum praenominatis arteliariis et bombardis. GRASSI-P diar conc Lat 844,3 Locus ille omnis undequaque custodiis et munitionibus, quas artigliarias vocant, repletus est FOLIETA lat p.110 Latini enim sermonis rationem et similitudinem propius attingit bombarda et sclopus quam artagliaria et archibugius. ARCHIV Polon-Hung 193 (1541) civitatem Budensem una cum bombardis et artillariis earundemque munitionibus, simul et reliquas civitates, ... restituat. CAMPANELLA sid fat 3,1 Contra barbaros et feros insuperabiles artilleria utimur, qua Iovem tonantem imitamur. == civ p.45 Potestas triumvir sub se habet magistrum armorum, magistrum artilleriae et equitum et peditum et architectorum et stratagematum.
lex.: MAMERANVS catal sig. B6v Porro generali uocabulo hodie uniuersum aliquem bombardarum apparatum externi omnes Arteleriam appellant, quod uocabulum etsi ab arte dictum uideatur, tamen non satis intelligo eius ueram originam, compositum ne sit an simplex. Lexicographica: TLL 0;
LATHAM, NIERMEYER;
NOLTE
|