grumosus
grumosus, -a, -um – körnig: CAMDEN Brit p.244 Cuiusmodi sit fundus, arenosus, grumosus, limosus, et an arenarum pulvini in freto passim iaceant. KEPLER niv p.728 Primum genus nivis grumosum puto esse ex vapore jam pene deserto a calore, et jamjam in guttas aqueas condensando. BLANCKAERT lex med p.44 Gummi autem Ammoniacum ... instar thuris grumosum est (v. subalbico). == lex med p.349 'Grumus' est rei liquidae in unam massam concretae, et coagulatae frustum; vulgo dicitur de sanguinis vel lactis concremento .... Grumosa dicitur radix, quae multis constat tuberculis vel nodis sibi invicem adhaerescentibus, quae varias sortiuntur formas et magnitudines. == lex med p.708 vitrioli genera ... sunt primo ... compactum, ut saccharum candum ... Secundo subviride, herbacei coloris, magis granulatum, grumosumque instar salis communis.
Lexicographica: TLL 0; HVGVTIO

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, grumosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.06.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.