Agarenus
Agarenus, adi. und subst. – sarazenisch, Sarazene: – Ursprung des Namens: HESSVS psalt p.189 Quique suae retinent Agareni nomina matris. CANDIDVS-Pan Got p.51 Arabiam tenuerunt posteri Ismaëlis qui ex Agar natus erat, à qua urbs Agra et Agraei qui lib. 1. paral. c. 5. Agareni dicuntur, quorum etiam Psalmo 82 mentio fit, denominati sunt; in ea regione, in qua fuisse Agarenos certum est ... collocat Ptolomeus Saracenos; consentaneum est Agarenam gentem nominari maluisse Saracenam à Sara, quia gloriosius erat dici ortos à Sara quam ab ancilla Agar. CLVVERVS hist p.312 Moses Agarenorum, qui obliterandae ignobilitatis causa Saracenos se dixere, Episcopus. TEXTOR-I offic I p.237 Agar ancilla fuit Abrahae, a cuius nomine Agareni dicti sunt, qui et Saraceni a Sara eiusdem Abrahae uxore nominantur. Iosephus lib. 1. Antiq. c. 187. BESOLD opus VI p.75 Dicti autem olim fuēre Agareni, etiam Ismaelitae, et quod vocantur Saraceni, non id sit a Sarā; sed ab Arabico ... Alsarak quodest, nomades seu praedatores. MATTHIAE theat p.276 Unde Saraceni, vel potius Agareni - neque enim a Sara, sed ab Agar ancilla ortum ducunt - annos Algierae, h. e. peregrinationis vel expeditionis primae Mahumeti, computant.
– BOCCACCIO gen 15,8 Nonne nos omnes homines dicimus, quoscunque mortales scimus constare ex anima rationali et corpore, dato alii gentiles sint, et Israelite alii, et alii Agareni, ac alii Christiani. VALLA-L gesta 1,5,7 ita ut nemo qui agarenam linguam teneret pro colono admitteretur. MARVLLVS inst 1,569 Arbiter Aethiopum discat saltare puellas | Atque Agarena sequi molles ad tympana motus. VIVES colloq 10 Agareni, si quos vidisti, arundinibus scribunt a dextra in sinistram, sicut omnes paene ad Orientem nationes. Europa Graecos secuta, contra a sinistra in dextram. saepe.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Agarenus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.04.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.