ba(t)z(i)o (batsio), -onis, batzius (pazi-), -i, m.
Batzen (Münze): RHENANVS ep 317 (1537) nam ipse mihi tantum decem capita, hoc est florenos treis et unum caput ad valorem Argentorat. numeravit; repete ergo caput unum ab eo, hoc est quinque batzones et unum cruciatum. HILLES ep Tigur III p.148 (1541) quindecim florenos et 12 batziones. CALVIN ep 389 (1542) Venit postea Argentinam, ubi viginti batzios à me extorsit. BARLOW ep Tigur II p.138 (1573) Pretium panni septem librae sunt Anglicanae atque quatuor solidi Anglicani: unaquaeque libra Anglicana facit batsiones octaginta. BESOLD thes p.98 Bazones a Bezen, quod ursulum designat; quo nomine a Bernensibus ... dicti sunt. CONTZEN pol p.657 Nec mulieres supra duos batzios in refectionem impendent. == pol p.657 pretium quinque, aut sex batziorum non excedet. == pol p.919 Pecuniae cursoriae sive conductitiae loco in singulas cohortes accepere capitanei 500. flor. in singulos milites 1. flor. 10. Batziones. LAYMANN theol moral III p.154 Exemplum. Anno Domini M. DC. Titius mille thaleros Imperiales mutuò dedit Caio, quorum singuli eo tempore aestimabantur XVIII. paziis.
Lexicographica: TLL 0
Vgl.: bezzus ?
|