fluxilis, -e
fließend, flüssig, vergänglich: PONTANO Parth 2,30 Has ego blanditias, memini, cantare solebam | Fusus ad haerbosae fluxile murmur aquae. BARBARO-H min. coelib 4,1,17 ut homo mortalia atque fluxilia, hoc est inferna et terrena, cognosceret. ECK ep 247 (1531) tantum enim fluxilis temporis praeterijt, quo in tuam primum receptus sum familiaritatem. TELESIO-B rer nat 1,19 Inde patet, unius caloris accessu e concreta duraque fluxilem mollemque, et unius caloris abscessu e fluxili mollique stabilem fieri duramque. CALIXT epit p.41 Sin vero res quaepiam aeterna sit et immortalis, bonum quoque eiusdem tale erit, neque poterit ipsum sine absurditate collocari in quopiam, quod suā naturā fragile, fluxile et interitui sit obnoxium.
Lexicographica: TLL (2x, TERT.)
|