ideo, particula.
ideo propter = quapropter, daher: BESSARION ep 55 p.524 (1463) aegritudines vestrae periculosae sunt ...; ideo propter ... dominatio uestra omnibus postpositis curare debet ualetudinem suam. FERRER pron 5,81,8 (1477) ideo propter possessorem, non autem possessionem, sibi copulare potuit adiectiuum. SAVONAROLA-H serm quadr 33 (1491) Ideo propter duo clamo: primo ut ... ; secundo ut ... . POMPONAZZI quaest anim 11 (1519) sicut sunt panni Veneti, qui faciliter ab unaquaque parva causa laeduntur; ideo propter melius tenentur in pannis lineis circumvolutae, ne maculas recipiant. CONTZEN pol p.814 (1629) ceteri norunt praedictum esse a Christo; fore in Ecclesia scandala, ideo propter scandala ab Ecclesia non recedunt.
Lexicographica: TLL (1x, LIB. pontif.)
|