bibliopola
bibliopola, -ae, m.Buchhändler, Verleger: – 1) Antike: MERVLA praef p.151 B. (ca. 1472) Legimus ... scriptores veteres in conquirendis bibliopolis atque librariis, quorum fide ac diligentia quos emissuri essent libri exscriberentur, non mediocriter laborasse. PEROTTI ccopiae 31,7 Hic enim mos apud ueteres fuit, ut bibliopolae eruditi essent, et libros nouos ab autoribus exigerent, quos ueluti censores legebant, deinde transcriptos uenundabant. – 2) ma. und Vespasiano da Bisticci: DECEMBRIO-A pol 7,75,7 feruntque ibi Vespasianum quendam, eximium bibliopolam librorum librariorumque solertissimum, ad quem ... longinquae etiam nationis homines confluunt, quicunque libros ornatissimos venales optant. PLATINA hon vol 8,33 Hoc etsi Vespasiano bibliopolae placet. POLIZIANO misc 25,3 Sed hic posterior quem dixi codex, ita est ab indiligente bibliopola conglutinatus, uti una transposita paginarum decuria, contra quam notata sit numeris deprehendatur. == misc sec 1,20 transpositis a bibliopola paginarum decuriis, quas etiam vocare quinterniones audacter possis. – 3) generell, bzw. nach der Erfindung des Buchdrucks: CALLIMACHVS epig 1,34,2 Nondum sicca nouis satis exstat charta libellis | Nec uendit carmen bibliopola meum (o. Fiktion der antiken Buchpublikation?). ERASMVS ep 263 bibliopola quidam nostras (annotationes in Senecam trag.) etiam praelo nostro curauit imprimendas ad exemplarium istud Florentinum. == Rhenanus ep 167 repperit apud bibliopolam quendam prostantem codicem Epistolarum Erasmi, sed manu descriptum, emit ac mihi misit. BECAR Erasmus ep 320 quando ipsi inter se negocia multa habent communia chalcographi et bibliopolae. FISHER Erasmus ep 336 Perlegimvs, Erasme, his diebus Rodolphi Agricolae Dialecticam; venalem enim eam repperimus inter bibliopolas. RHENANVS ep 83 Nudius tertius huc a Bernensibus missus est bibliopola, qui multum hic Lutheranorum exemplarium coëmit et illo deportavit. TEXTOR-I offic I p.158 Librarii, qui libros vendunt. Aliter Bibliopolae. STANIHVRST Hib p.272 (Druckprivileg) nullus typographorum siue bibliopolarum vllam ignorantiae caussam praetexat. BIDERMANN epig p.203 (Druckprivileg) Stephanus Charletus Provincialis Societatis Iesu ... Permittit Sebastiano Cramoisy Bibliopolae Parisiensi iurato, ut librum qui inscribitur Iacobi Bidermani ... Epigrammatum libri tres, ad decem proximos annos imprimere, ac libere divendere possit.
lex.: PEROTTI ccopiae epist (ante 29) 2 Librarii uero sunt, qui libros transcribunt, sicut bibliopolae, qui libros uendunt.

LEMMALISTE GRUPPE: buchwesen INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, bibliopola, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 14.08.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.