coniunxio
coniunxio, -onis, f. – Verbindung: BOCCACCIO gen 9,1 (1360) Sic et Populonia ob id quod ex coniunxionibus hominum atque mulierum a se factis populi procreentur. MITHRIDATES-F expos num p.221 Lux vero solis erit septuplum quia est corona que est lumen ocultum et erit coniunxio omnium trium in unitate. == expos num p.261 At vero in adventu messie erit coniunxio et influentia a nominibus et tunc erit unum sine separatione et ocultatione fontis. LASCO-I min. op I p.476 (1544) Eam porro percipiendam fide una cum elementis Coenae caelestis mysterii coniunxionem, quam pii animo suo sursum erecto ex afflatu Spiritus sancti complectuntur, vocant sacramentalem elementorum cum mysteriis unionem, non autem realem ullam substantiae corporis aut sanguinis Christi cum elementis connexionem. == op II p.296 (1551) observanda erit diligenter haec trium istorum coniunxio, nempe Angelorum, Prophetarum et Christi, ut eam demum veram Dei vocem duntaxat esse credamus, quae Christi Doctrinae consentanea sit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, coniunxio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.