canticinium
canticinium, -i, m. – Zeitpunkt in der Nacht o. am frühen Morgen: MORLINI nov 11 p.27 sequenti mane in canticinio e somno experrecta fuit. ZASIVS Amerbach ep III 1145 (1526) Vale canticinio noctis ... Tuus Zasius. ECK hom III p.402 (1534) prima siquidem vigilia est intempesta nocte, secunda durat usque ad canticinium, tertia à medio noctis per tres horas, quando homines incipiunt somniare. FLACIVS clav I p.194 (1567) Prima ergo vigilia aut custodia durabat primis tribus horis, aut primo quadrante noctis, facto initio mox ab occasu usque ad canticinium. Secunda vigilia, custodia aut quadrans, durabat sequentibus tribus horis, usque ad mediam aut intempestam noctem. Tertia, inde usque ad primum gallicinium. Quarta, usque ad ortum solis, quae vocabatur custodia matutina.
lex.: MICRAELIVS lex p.381 (1658+) Diei partes nocturnae sunt vel minores, ut: prima fax; concubium; intempesta nox; media nox; à media nocte: gallicinium; canticinium, crepusculum: vel majores, ut, qvatuor vigiliae.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, canticinium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.07.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.