circumcursitatio
circumcursitatio, -onis, f. – das Herumlaufen: ORDINATIO schol ed. Vormbaum p.426 (1553) Circumcursitatio et confabulationes mutuae nulli unquam debent esse licitae. CANISIVS notae p.935 (1591) Nec dubitare mihi fas est, quin Christus in eiusmodi peregrinationibus atqúe circumcursitationibus multùm laborārit. GERHARD-J loc theol VII p.731 (1620) Qui in publicis officiis, Ecclesiasticis praesertim constituti, eos decet gravitas, cum qua eiusmodi circumcursitationes ac circumagitationes parùm convenire videntur. RVPERTVS-CA Richter-G ep p.425 (1640) quo cadaver meum nemini bonorum jaceat invisum, imo ipsam malevolentiam pudeat tam miserae et, ut ficum ficum appellem, puerilis circumcursitationis. HEIDEGGER Trident II p.958 (1684) Ex prima igitur et religiosissima antiquitate nemo irreligiosis circumcursitationibus vestris favet.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, circumcursitatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 03.07.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.