technotheca
technotheca, -ae, f. – Kunstkammer: GRAMM-C Chilonium p.66 (1565) Technothecam Bibliothecae assitam in binis conclavibus adornavit Serenissimus ... Princeps ..., ex Technotheca Paludani fama super aethera nota Enchusae collecta, quam ... rebus quibuscunque rarissimis et pretiosissimis ... ex omnibus mundi partibus conquisitis indies auctiorem reddidit Princeps laudatissimus, ut jam in ea veluti microcosmo quodam versans, omnia, quae Macrocosmus rara, miranda, insolita, tam ab Arte ingeniosissimorum hominum, quam Natura in tribus Elementis producta dedit datque, uno intuitu perquirere possis. BORNITZ rer suff p.179 (1625) Qui desiderat varia instrumenta Geometrica, adeat Eberhar. Helm ... post alios. Videris quoque Principes et Magnates delectari varietate et elegantia eiusmodi instrumentorum ex aere, auro et argento factis [= factorum] in Exoticotamiis sive Technothecis: Eos enim addecet, quicquid sit ingeniosi operis et organi, amare, colere et curare. Quantis sumptibus instrumenta rara, Tychonis à Brahe ... confecta et elaborata, sciunt illi, qui aulam Caesaream experti sunt.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, technotheca, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.01.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.