discalciatio, discalceatio
discalciatio, -onis, f. – das Ausziehen der Schuhe: – 1) generell: RVPESCISSA ostensor p.714 (1356) sicut in estate pro consolatione discalciatio fratribus evenit, ita pro penitencia in yeme rigor algoris frigoris et in exemplum destructionis ypocrisis insit fratribus universis. MVSCVLVS in Is p.332 (1557) primum exponitur, quid sit nuditas ac discalceatio prophetae. CALVIN op 37 p.525 (1563) ita vertendum erit: "Prohibe pedem tuum a discalceatione, et guttur tuum a siti". BEZA tract theol II p.323 (1563) Ubi igitur illa solennis ad Occidentem et Orientem deductio? ubi cantica? discalceatio? pedum ablutio? deosculatio? CORNELISSEN in pentateuchum p.1004 (1616) Notabit eum infamia, hae enim sunt notae conditionis servilis, vix enim mancipiis in faciem spuimus. Idem significat discalceatio: servi enim incedebant nudipedes, sine calceis. CAPPEL-L synt III p.610 quam reverentiam Deus voluit Mosem et Iosuam ista discalceatione quam ipsis imperat extrinsecus testari. – 2) in Zusammenhang mit der Schwagerehe: MITHRIDATES-F expos num p.151 (1486) Et hec est utilitas discalciationis, quia quamdiu anima fuerit in terra sya desiderat sperans redimi per manum fratris sui vel redemptoris propinqui ei et tunc non vocabunt eum habitatrices sed perseverabit sperans. COCHLAEVS matrim sig.F3r (1535) Rabi Moyses Aegyptius, acutissimus Philosophus, adeo non reprobat tale secundum legem divinam matrimonium, ut etiam commendet atrocitatem poenae ignominiosae, quae irrogatur à lege illi, qui uxorem fratris absque liberis defuncti recusat accipere. Discalciatio, inquit, est propter magnam ignominiam illorum operum secundum consuetudinem illius temporis. OSIANDER ep 220 (1536) Quindecim mulieres liberant pellices suas - sic iam voco uxores legitimas per polygamiam alteram alteri superinductas - et pellices pellicum suarum a discalciatione et a nuptiis leviri usque ad finem mundi. FLACIVS clav I p.95 (1567) Quartò, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publicè detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris.
Lexicographica: TLL 0; ma.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, discalciatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.09.17 21.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.