transcriptor
transcriptor, -oris, m. – 1) Kopist: BVRY-R philobiblon 16 Sunt igitur transcriptiones veterum quasi quaedam propagationes recentium filiorum, ad quos paternum devolvatur officium, ne librorum municipium minuatur. Sane hujusmodi transcriptores antiquarii nominantur, quorum studia inter ea quae complentur labore corporeo plus sibi placere. ... Porro scriptoris officium Salvator exercuit. GVARINO comm Rhet Her 1,1,1 p.10 Scriptores: compositores librorum, transcriptores autem librarii. FILELFO-F comm Rhet Her p.40 Scriptores, librorum compositores; transcriptores vero librarii appellantur. VALAGVSSA ep 5,3 (1448-1455) Tandem Varroni tuo manus extrema imposita est. Doleo sane non prius eum misisse, quod non negligentia mea sed transcriptoris ignavia prolatum fuit. TARDIF eloq p.36 Augustini quoque exemplo Retractationum librum edentis, Hieronymi sua ab transcriptoribus tociens viciata crebro emendantis. TRAVERSARI ep 27,30 (942) (1492) Nescio tamen an penitus tibi satisfacturus sit liber, quum mendosior videatur transcriptoris culpa. SALMERO comm I p.58 lectionem Graecam corruptam esse, non ab ipsis Septuaginta, sed à librario primo transcriptore, ex quo caetera volumina sunt vitiata. ROMANVS-Adr ep 26 (1601) Scias illum nudum dumtaxat esse herbarum hic sponte crescentium indicem, qui parum tibi servire poterit: interim oportunitate oblata, dum transcriptorem nactus fuero, tibi eum transmittam. – abgelehnt: DECEMBRIO-A pol 3,27,3 Quod si forte transcriptorem simpliciter dicere velimus librarium, ne id quoque conveniet, tametsi 'transcribat'. – 2) Übersetzer (?, v. transcribo): DECEMBRIO-A pol 6,67,16 Quo satis perspicitur hunc Curtium Alexandrinae historiae transcriptorem potius, ut supra monstravi, quam scriptorem fuisse,
Lexicographica: GEORGES 0; LATHAM

LEMMALISTE GRUPPEN: (zu 2) trad. dub. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, transcriptor, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.04.16 23.05.16

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.