concentratio
concentratio, -onis, f. – Zusammenfassung, Verdichtung: CAPIVACCIVS op p.404 cur hyeme vetres sunt calidissimi? Respondet Galenus, ex Aristotelis libro quarto meteor. accipiens, id fieri ob concentrationem caloris: nam calor vnitus et concentratus fit multo validior seipso disperso. PATRIZI-F pancosmia fol.127v (1591) Nam et putealibus aquis hieme calorem, aestate frigus tangimus inesse. Ab aere ergo id utrumque esse fatentur omnes, sive ea sit antiperistasis, sive fuga quaedam a contrario, sive in angusta concentratio. SENNERT inst med p.376 (1628) Absumuntur vero et corrumpuntur spiritus variis de caussis, Primo quia suffocantur, quod fit, cum calor et sanguis initio ad cor repente confluunt, quem confluxum appellant concentrationem spirituum. HOLDSWORTH praelect p.703 (1649+) sed hoc addendum est, quòd anniversaria in die Paschatis sit multò celebrior, et mysterii vividior repraesentatio, et rei ipsius propriissima atque sola revolutio, et quasi Dominicarum omnium virtualis concursus, omniúmque in unam concentratio. LEIBNIZ conf phil 117 (1673) Consistet ergo felicitas in statu mentis quam maxime harmonico. Natura mentis est cogitare; harmonia ergo mentis consistet in cogitanda harmonia; et maxima harmonia mentis, seu felicitas in concentratione harmoniae universalis, id est dei, in mentem.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, concentratio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.10.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.